# De Expositione Novi Testamenti 3.58.18-26

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, 3.58.18 to 3.58.26. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/3.58.18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/3.58.18

Hinc per Paulum dicitur: Vestra abundantia illorum inopiam suppleat, ut et ilorum abundantia vestræ inopiæ sit supplementum (II Cor. VIII, 14); ut videlicet sollicite perpendamus quia et eos quos nunn inopes cernimus abundantes quandoque videbimus, et qui abundantes aspicimur, si largiri negligimus, quandoque inopes erimus. Qui itaque nunc temporale subsidium pauperi tribuit, ab eo postmodum perpetua recepturus, ut ita dicam, quasi ad frugem terram excolit, quae quod acceperit uberius reddit. Restat ergo ut nunquam elatio surgat ex munere, quando videlicet dives ex eo quod pauperi tribuit, agit in perpetuum ut pauper non sit. Quisquis autem supereum cui aliquid aonavit fastu se elationis extollit, majorem culpam intrinsecus superbiepdo peragit quam extrinsecus largiendo mercedem. Fit ipse bonis interioribus nudus cum nudum despicit vestiens, eo quod agit, ut seipso deterior nai, quo se indigenti proxima meliorem putat. Minus quippe inops est qui non habet vestem quam qui humilitatem. Unde necesse est ut cum naturae nostrae consortes exteriora non habere conspicimus, quam multa nobis desint interiora bona pensemus, quatenus sese super inopes cogitatio nostra non elevet, cum solerter videt quia nos tanto veritas quanto et interius indigentaa sumus.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
