# De Expositione Novi Testamenti 3.6

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Book 3, Chapter 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/3.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/3.6

(Homil. 6, in Ezech., n. 8.) Aliquando ex præterito, et praesenti, atque ex futuro pariter animus tangitur prophetantis, sicut Elizabeth Mariam ad se venire conspiciens, quia Verbum incarnatum gestaret in utero agnovit, eamque jam Domini sui matrem vocavit, dicens: Unde hoc mihi ut veniat mater Domini mei ad me (Luc. I, 43). De cujus conceptione per angelum quoque ad Joseph dicitur: Quod enim in ea natum est, de Spiritu sancto est (Matth. I, 20). Quæ videlicet Elizabeth dicit: Beata, quas credidisii; quoniam perficientur ea quæ dictasunttibiaDomino. Dicens enim: Beata, quæ credidisti, aperte indicat quia verba angeli quae dicta fuerant ad Mariam per Spiritum agnovit; atque subjungens: Perficientur ea qua dicta sunt tibi a Domino, quae etiam in futuro sequerentur praevidit. Simul ergo de praeterito, et praesenti, atque ex futuro per prophetiae spiritum facta est: quae ei eam promissionihus angeli credidisse cognovit, et matrem nominans, quia Redemptorem humani generis in utero portaret intellixit; et cum omnia perficienda praedicaret, quid etiam de futuro sequeretur, aspexit.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
