# De Expositione Novi Testamenti 3.63

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Book 3, Chapter 63. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/3.63
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/3.63

(Homil. 8, in Ezech., n. 2,) Omnipotens Deus et ipse implet mentes sanctorum desiderio coelesti, et ipse impletas exaudjt: ipse enim creatin sanctorum cordibus amorem, et ipse ex amantibus cordibus suspicit precem. Negationem suam Petrus flevit amare, sed tamen illud præmittitur: quia Jesus respexit Petrum (Luc, XXII, 61). Venit Maria Magdalene post multas maculas culpae ad pedes nostri Redemptoris cum lacrymis. Sed quis illam intus infundit nisi qui benigne foris suscepit? Quis illiam ad lacrymas per compunctionis spiritum urgebat, nisi qui hanc exterius coram simul recumbentibus ad veniam recipiebat? Redemptor igitur noster peccatriois mulieris mentem extrahebat, cum de culpa compungeret, suscipiebat ut a culpa liberaret. Quidquid enim in sanctorum virtutibus agitur eius est gratiae qui merita largitur.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
