# De Expositione Novi Testamenti 3.64

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Book 3, Chapter 64. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/3.64
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/3.64

(Homil. 25, in Evang., n. 9 et 8, ordine inverso.) Ubique vobis, fratres charissimi, superna medicina occurrit, quoniam desit homini praeceptum nepeccet, et tamen peccanti dedit remed a per poenitentiam ne desperet. Hinc est quod Maria Magdalene, quae fuerat In civitate peccatrix, ad vitam post culpas paenitentiam agens rediit, et eam de faucibus antiqui sernentis manus Redemptoris eripuit. Unde bene ad beatum Job voce dominica dicitur: Nunquid capies Leviathan hamo: aut ar milla perforabis maxillam ejus (Job XL. 19)? Per Leviathan quippe, quod additamentum eorum dicitur, antiqnus ille serpens devorator humani generis designatur, qui dum se divinitatem homini addere spopondit immortali tatem sustulit, qui praeraricationis culpam quoque, quam primo homini propinavit, dum se sequentibus pessima persuasione multiplicat, pœnas eis sine cessatione coacervate Armillaubi ponitur ambiendo constringit, Quid igitur per armiliam nisi circumplectens nos divina misericordia designatur? QuaeLeviathan istius maxillam perforat, dum nobis post perpetrata quæ prohibuit adhuc paenitenliae remedium ostendit. Armilla Dominus maxillamLeviathan perforat,quoniam ineffabili misericordiæ suae potentiae sic melitiæ antiqui bostis obviat, ut eos ahquando etiam quos jam cepit amittat. Et quasi ab ore illius cadunt qui post perpetratas culpas ad innocentiam redeunt. Quis enim ore illius semel raptus maxillam ejus evaderet, si perforata non esset? Annon in ore Petrum tenuit cum negavit (Matth. XXVI)? Annon in ore David tenuit, cum in tantam se luxuriæ voraginem mersit (I Reg. II)? Sed dum ad vitam uterque per poenitendam rediit, Leviathan iste eos aliquo modo quasi per maxillae suae foramen amisit. Quis autem hominum Leviathan istius os evadat, ut illicita nulla committat? Sed hinc cognoscimus quantum Redemptori generis humani debitores sunqus, qui non solum nos in ore Laviathan ire prohibuit, sed ab ore ejus redire concessit. Qui spem peccatori non abstulit, quia maxillam ejus ut evadendi viam tribueret, perforavit, ut saltem post morsum fugiat qui incautus ne morderetur prIUs cavere noluit. Cavendum enim summopere est ne quis delectatione peccati Leviatham istius ore rapiatur, et tamen si raptus fuerit, non desperet, quia si peccatum perfecte lugeat, adhuc foramen in maxilla ejus invenit per quod evadat. Adest testis divinae misericordiæ Maria Magdalena, quam in ore Laviathan iste tenuit, quoniam universorum vitiorum dominio succubuit.Sed perforamen maxillæ ab ejus ore subtracta, quia post perpetrationem tantarum nequitiarum poenitendo est reversa. Veritatem enim amando, lavit lacrymis maculas criminis. Et vox Veritatis impletur qua dicitur: Dimissa sunt ei peccata multa, quoniam, dilexit multum. Quae enim prius frigida peccando remanserat, postmodum amando fortiter ardebat; et eam Conditor noster velut in signo nobis ad exemplum pœnitentiæ posuit quam per poenitentiam vivere post lapsam fecit.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
