# De Expositione Novi Testamenti 3.65

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Book 3, Chapter 65. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/3.65
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/3.65

(Homil. 25, in Evang., n. 10; homil. 33, in Evang., n. ult.) Quotidie peccatores ad vitam revertuntur et post perpetratas culpas ad innocentiam per pœnitentiae remedium convertuntur. Adest testis divinemisencordiæ Maria Magdalena, de qua Pharisæus, dum pietatis fontem vellet obstruere, dicebat:Hic si esset propheta, sciret utique quæ et qualis est mulier quæ tangit eum, quia peccatrix est (Ibid., 39) Sed lavit lacrymis maculas cordis et corporis et Redemptoris sui vestigia tetigit quæ itinerasua prava dereliquit. Sedebat ad pedes Jesu verbumque de ore illius audiebat; viventi adhaeserat, cum sepultus esset mortuum quærebat, viventem reperit quem mortuum quæsivit tantumque apud eum gratiæ locum invenit, ut hunc ipsis quoque apostolis, ejus videlicet nuntiis, ipsa nuntiaret. Quid itaque. fratres, quid in hac re debemus aspicere. nisi immensam Conditoris nostri misericordiam? Qui nobis velut in signo etm ad exemplumpoenitentiae Dosuit quam per paenitentiam vivere post lapsum fecit. Si aliquis libidinis igne succensus carnis munditiam perdidit, aspiciat Mariam quae in se carnis amorem igne divini amoris excoxit. Ad vos igitur, fratres charissimi, mentis oculos reducite, et poenitentem peccatricent mulierem vobis in exemplum imitationis anteferte. Redemptoris nostri vestigia, quia peccando contempsistis, amate; quaeque vos in adolescentia, quaeque in juventute deliquisse meministis, deflete; morum operumque maculas lacrymis tergite; nam revertentes nos Dominus clementer amplectitur, quoniam vita peccatorum etiam indigna npn potest ese quæ tletibus lavatur.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
