Latin
3.68.1 to 3.68.28
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 3.68.1-28
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. x, n. 49; homil 40, in Evang. n. 3, 7; in exposit. B. Job, lib. iv, n. 56.) Dives iste idcirco punitus, et inferni damnatione percussus, non quia vi quempiam oppresserit, vel quia aliena diripiens abstulerit, sed quia propria non dederit, et acceptis rebus, semetipsum male derelinquens, se extollenter elevaverit. Sunt enim nonnulli quos census per tumorem non elevat, sed per opera misericordiae exaltat; et sunt nonnulli qui se terrenis opibus abundare conscipiunt, veras Dei divitias non requirunt, atque patriam aeternam non amanl, quoniam hoc sibi sufficere quod rebus iutciuntur lemporalibus putant. Non est ergo census in. crimine, sed affectus, cuncta enim sunt bona quae condidit Deus. Sed qui bonis male utitur, proiecto agit ut quasi per edacitatis ingluviem eo quo vivere debuit pane moriatur. Pauper ad requiem Lazarus venerat, superbum vero divitem tormenta cruciabant; sed tamen dives Abraham fuerat qui Lazarum in sinu tenebat, qui tamen auctori suo colloquens, dicit: Loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis (Gen. xvm, 2). Quid itaque istc divitias suas aestimare noverat qui semetipsum pulverem cineremque pensabat? Aut quomodo res hunc extollerent possessae qui de se quoque earum videlicet possessore tam abjecla sentiret? Superbi itaque divites et elati venturi Judicis respectum non habent, dum superbis apud se cogitationibus tument. Hoc ergo fuit quod hunc superbum divitem inferno tradidit, quia in sua felicitate timidus non fuit; quia percepta dona ad usum arrogantiae inflexit, quia viscera pietatis ignoravit; quia peccata sua redimere,etiam cum sibi abundaret pretium, noluit. Sero autem dives iste oculos elevans aperuit, quando Lazarum requiescentem vidit, quem jacentem ante januam videre contempsit. Intellexit ibi quod hic facere noluit, in dam. natione sua compulsu est cognoscere quid fuit, quod perdillit, quando proximum indigentem non agnovit.