# De Expositione Novi Testamenti 3.68.29-37

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, 3.68.29 to 3.68.37. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/3.68.29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/3.68.29

Propter hoc autem quod de hoc divite in tormentis posito dicitur, quod viderit Abraham et Lazarum in sinu ejus, credendum est quod ante retributionem extremi judicii injusti quosdam in requie justos conspiciunt, ut eos videntes in gaudio non solum de suo supplicio sed etiam de illorum crucientur bono.Justi vei o in tormentis semper intuentur injustos, ut hinc eorum gaudium crescat, quia malum conspiciuntquod misericorditer evaserunt, tantoque majores Redemptori suo gratias referant, quanto vident in aliis quod ipsi perpeti si essent derelicti potuerunt. Nec illam tantae beatiludinis claritatem apud justorum animum fuscat aspecta poena reproborum, quia ubi compassio miseriae jam non erit, minui procul dubio beatorum laetitia non valebit. Jostorum enim animae quam. vis in suae naturae bonitate misericordiam habeant, etiamsi miseren vellent, jam tunc omnino non possunt, quia justitiæ auctons sui conjunctae tanta rectitune constringuntur, ut nulla ad reprobos compassione moveantur, et erecti jam per justitiam judicii, eisnullomodo misereanlur. Ipsi quippejudiciconcordant cui inhaerent, et eis quos eripere non possunt nec ex misericordia condescendunt, quia tantum illos tunc a videbunt esse extraneos, quanto ab eo quem diligunt auctore suo conspiciunt esse repulsos. Quid autem mirum si dum justi injustorum tormenta conspiciunt, hoc eis eveniat in obsequio gaudiorum, quando et in pictura niger color substernitur, ut albus vel rubeus clarior videatur. Sed, sicut dictum est, tanto bonis sua gaudia excrescunt, quanto eorum oculis damnatorum mala subterjacent. Quamvis eis sua gaudia plene suffisiant ad perfruendum,mala tamen, reprorum absque dubio semper aspicium, quia cum Croatoris sui claritatem vident, nihil in creatura agitur quod videre non possunt. Praeterea de ipsis ammabus sciendum est quoniam sicut ii qui adhuc viventes sunt mortuorum animas quo loco habeantur ignorant, ita mortui vitam in carne viventium post eos qualiter disponatur nesciunt, quia et vitaspiritus longe est a vita carnis;

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
