# De Expositione Novi Testamenti 3.68.38-45

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, 3.68.38 to 3.68.45. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/3.68.38
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/3.68.38

et sicut corporea et incorporea diversa sunt genere, ita etiam distincta cognitione. Quod tamen de animabus sanctis dicendum non est, quia quae intus omnipotentis Dei claritatem vident nullo modo credendum est quia sit foris aliquid quod ignorent. Et sciendum quod eiecti et perfecti postquam de corporibus transeunt,nequaquam per morarum spatia, sicut antiqui Patres, a cœlestis patriae perceptione differuntur. Mox quippe ut a carnis colligatione exeunt, in caelesti sede rcquiescunt, attestante Paulo, qui ait: Scimus quoniam si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quod ædificationem ex Deo habemus, domum non manufactam æternam in cælis (II Cor. v, l).Priusautem quamRedemptor noster morte sua humani genens poenam sOlveret, eos etiam qui coelestis patriæ vias sectati sunt, post egressum carnis inferni elaustra tenuerunt, non ut p<cna quasi peccatores plecteret, sed ut eos in locis remotioribus quie centes, quia necdum intercessio Mediatoris advenerat, ab ingressu regni reatus primae culpae prohiberet. Unde juxta ejusdem Redemptoris nostri testimonium, dives qui apud inferos torquetur in sinu Abrahae Lazarum requiescere comtemplatur.Qui profecto si adhuc in imis non essent, hos ille in tormentis positus non videret. Unde et idem Redemptor noster pro nostra culpae debito occumbeus, inferna penetrat, ut suos qui ei inhaeserant ad coelos reducat. Sed quo nunc homo redemptus ascendit illuc profecto si peccare noluisset etiam sine redemptione pertingeret.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
