Latin
Book 3, Chapter 71
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 3.71
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. VIII, n. 29, et lib. ix, num. 101.) Postquam tempus vitæ presentis abscindetur. nequaquam reprobi et peccatores ad operationem promerendae veniae ulterius revertentur, nec ad adhibenda recta opera revocabuntur. Hinc est quod dives quem inferni flamma cruciabat, quia semetipsum reparare operando non posset agnoverat; nam nequaquam sibi, sed relictis fratribus prodesse satagebat, dicens: Rogo te, pater Abraham, ut mittas cum in domum patris mei. Habeo enim quinque fratres, ut testetur illis, ne et ipsi veniant in locum hunc tormentorum. Solet namqne mœstum animum spes vel falsa fovere; sed ut pœnam suam reprobi gravius sentiant, etiam de venia spem amittunt. Unde flammis ultricibus traditus, non sibi, ut diximus, sed opitulari fratribus concupivit, quia se nunquam igneo carere tormento, adjuncto desperalionis supplicio, agnovit. Sic quoque debemus indubitanter credere quod iniqui postquam æternis damnati suppliciis fuerint, de parentibus et cognatis et proximis suis, quos reliquerunt, cogitabunt, cum per semetipsam Veritas dicat quia dives qui in inferno sepultus fuerat de quinque fratribus quos reliquerat etiam in supplicio positus curam gerebat. Praeterea sciendum est quod ignis in inferno, et ad consolationem non luce, et tamen ut magis torqueat ad aliquid lucet. Nam sequaces quosque suos secum in tormento repro, flamma illustrante, visuri sunt, quorum amore deliquerunt, quatenus eorum qui vitam carnaliter contra præcepta Conditoris amaverunt, ipsorum quoque interitus eos in augmento suae damnationis affligat. Quod profecto hoc eodem Evangelio teste collegimus, in quo, Veritate nuntiante, dives ille quem contigit ad aeterni incendii tormenta descendere, quinque fratrum describitur meminisse. Qui Abraham petiit ut ad eorum eruditionem Lazarum mitteret, ne illuc eos quandoque venientes par poena cruciaret. Qui igitur ad doloris sui cumulum propinquorum absentium meminit, constat procul dubio quia eos ad augmentum supplicii paulo post potuit etiam praesentes videre. Quid autem mirum si secum quoque reprobos aspiciat cremari, quid ad doloris sui cumulum eum quem despexerat in sinu Abrahae Lazarum vidit? Si ergo ei ut pœna cresceret et vir electus apparuit, cur non credendum sit quod in supplicio videre eos etiam quod contra Deum dilegerat possit? Qua ex re colligitur quod eos quos inordinate nunc reprobi diligunt, miro judicii ordine secum tunc in tormentis videbunt, ut poenam propriæ punitionis exaggeret illa auctori praeposita carnalis cognatio pari ante oculos ultione damnata.