# De Expositione Novi Testamenti 3.72

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Book 3, Chapter 72. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/3.72
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/3.72

(Dial. lib. IV, cap. 33.) Quod boni bonos in regno, et mali malos in supplicio cognoscant, in verbis dominicis luce clarius est demonstratum. In quibus cum dictum esset quod mortuus Lazarus portatus est ab angelis in sinu Abrahae, et mortuusdivessepultusest in Inferno, subjunctum est: Qui elevans oculos suos cum esset in tormentis, vidit Abraham a longe,et Lazarum in sinu ejus, et ipse clamans dixit: Pater Abraham, miserere mei, et mitteLazarum ut intingat extremum digiti sui inaquam, et refrigeret linguam meam: quia crucior in hac flamma. Cui Arahamdixit: Fili, recordare quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala. Dives autem de seipso jam spem salutis non habens, ad promerendam suorum salutem convertitur, dicens: Rogo te, pater, ut mittaseum in domum patris mei; habeo enim quinque fratres, ut testetur illis, ne et ipsi veniant in locum hunc tormentorum. Quibus verbis aperte declaratur quiaet boni bonos,et mali cognoscant malos. Si igitur Abraham Lazarum minime recognovisset,nequaquam ad divitem in tormentis positum de transacta ejuscontritione loqueretur, dicens quod mala receperit in vita sua. Et si mali malos non recognoscerent, nequaquam dives in tormentis positus fratrum suorum etiam absentiam meminisset. Quomodo enim praesentes non posset agnoscere qui etiam pro absentium memoria curavit exorare? Qua in re illud quoque ostenditur quod et boni malos, et mali cognoscunt bonos. Nam et dives ab Abraham cognoscitur, cui dictum est: Recepisti bona in vita tua: et electus Lazarus a reprobo est divite cognitus, quem mitti precatur ex nomine, dicens: Mitte Lazarum ut intingat extremum diyili sui in aquam, et refrigeret linguam meam. In qua videlicet cognitione utriusque partis cumulus retributionis excrescit, et ut boniampliusgaudeant qui secum eos lætari conspiciunt quos amaverunt, ei mali, dum cum eis torquentur quos in hoc mundo despecto Deo dilexerunt, eos non solum sua, sed etiam eorum poena consumat. Fit autem quiddam mirabilius in electis, quia non solum eos agnoscunt quos in hoc mundo noverant, sed velut visos atque cognitos recognoscunt bonos quos nunquam viderunt. Qui enim illic omnes communi claritate Deum conspiciunt, non est quod ibi nesciant ubi scientem omnia sciunt.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
