Latin
Book 3, Chapter 73
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 3.73
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. I, num. 9.) Sicut unguenta redolere latius nesciunt nisi commota,et sicut fragrantiam suam nonnisi cum incenduntur expandunt, ita sancti viri omne quod virtutibus redolent in tribulationis innotescunt. Unde et recte in Evangelio dicitur: Si habueritis fidem tanquam granum sinapis. Granum quippe sinapis nisi conteratur, nequaquam vis virtutis ejus agnoscitur, nam non contritum, lene est, si vero conteritur, inardescit, et quid in se acerrimum lateat ostendit. Sic unu quisque vir sanctus cum non pulsatur, despicabilis et lenis aspicitur; si qua vero illum tritura persecutionis opprimat, mox omne quod calidum sapit ostentat, et in fervorem virtutis vertitur quidquid in illo ante despicabile infirmumque videbatur, quodque in se per tranquillitalis tempora libens operuerit, exagitatus tribulationibus coactus innotescit.