# De Expositione Novi Testamenti 3.74

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Book 3, Chapter 74. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/3.74
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/3.74

(In exposit. B. Job, lib. XVIII, num. 26.) Hæretici hoc habent proprium ut bonis mala permisceant, quatenus facile sensui audientis illu ant. Si enim prava semper dicerent, citius in sua pravitate cogniti, quod vellent minime persuaderent. Rursum si semper recta sentirent,profecto haeretici non fuissent. Itaquo permiscent recta perversis, ut ostendendo bona auditores ad se attrahant, et exhibendo mala latenti eos peste corrumpant, ex rectis sensibus trahant, et ex perversis feriant. Hi in praeceptis Dei sana insanaque locutione variantur. Unde in Evangelio decem leprosorum sunt specie designati.Quorum colori sano dum vitiosus candor aspergitur, immoderato hoc candore fœdantur. Unde admonemur: Non plus sapere,quam oportet sapere; sed sapere ad sobrietatem (Rom. XII, 8). Quoniam igitur in lepra et pars cutis in fulgorem ducitur, et pars in colore sano retinetur, recte leprosi hæreticos exprimunt, quia dum rectis prava permiscent et sanis insann, colorem sanum maculis aspergunt. Qui etiam, quia nec Deum diligunt, de quo male sentiunt, necproximum, a quo dividuntur. Decalogi praeceptis adversi sunt, et ideo ad deprecandum Dominum Christum veniunt. Et quoniam in ejus praeceptis offenderant, ad illum unde offenderant vocant, ut salventur clamant, dicentes: Jesu præceptor, miserere nostri; quia enim in verbis illius se errasse significant, hunc salvandi humiliter praeceptorem vocant. Cumque ad cognitionem praeceptoris redeunt, mox ad formam salutis recurrunt et curari meruerunt.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
