# De Expositione Novi Testamenti 3.78

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Book 3, Chapter 78. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/3.78
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/3.78

(Homil. a, in Evang., n. 2, et homil. 25, n. 10.) Æstimationem pretii non habet, sed tamen regnum Dei tantura valet quantum habes; valuit Petro et Andreæ, dimissis retibus ct navi; valuit viduæ duobus minutis, valuit alteri calicc aquæ frigidae, valuit etiam Zachaeo dimidio substantiae, quia dimidium aliud ad hoc quod iojuste abstulit restituendum in quadruplum reservavit. Exteriora enim nostra Domino quamlibet parva sufficiunt; cor namquo et non substantiam pensat, nec perpendit quantum in ejus sacrifico sed ex quanto proferatur. Regnum itaque Dei, ut diximus, tantum valet quantum habes. Pensate igitur, fratres, quid vilius cum emitur, quid rarius cum possidetur? Praeterea si quis avaritiæ æstibus anhelans aliena diripuit, aspiciat hunc Zachaeum, qui si quid alicui abstulit quadruplum reddidit.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
