Latin
Book 3, Chapter 8
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 3.8
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B, Job, lib. IV, num. 4.) In Scriptura sacra umbra mortis aliquando oblivio mentis accipitur, quia sicut mors hoc quod interficit agit ut non sit in vita, ita et oblivio hoc quod intercipit agit ut non sit in memoria. Unde recte quia Joannes Hebraeorum populo eum cujus obliti fuerant Dominum prædicare veniebat, per Zacharium dicitur: Illuminare his qui in tenebris, et in umbra mortis sedent. In umbra enim mortis sedere est a divini amoris notitia in oblivione latescere.