Latin
Book 3, Chapter 81
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 3.81
Unproofread scanNot analysed yet
(Homil. 6, in Evang.) Unusquisque vestrum inquantum sufficit, inquantum aspirationi! supernae gratiam accepit, a pravitate proximorum animos revocare, et ad bene operandum exhortari, aeternum quoque regnum vel supplicium erranti debetdenuntiare. Et nemo dicat: Admonere non sufficio, exhortari idoneus non sum. Quantum potes, exhibc, ne talenlum male servatum quod acceperas in tormentis pendere exigaris. Neque enim plus quam unum talentum acceperat qui hoc abscoudere magis studuit quam erogare. Et scimus quod in Dei labernaculo non solum phialae, sed praecipiente Domino, etiam cyalhi facti sunt. Per phialas quippe exuberans doctrina, per cyathos vero parva et angusta designatur scientia. Alius doctrina veritatis plenus audientium mentes inebriat, per hoc ergo quod dicit profecto phialam porrigit. Alius quod sentit explere non valet, sed quia hoc utcunque deountiat, prorecto per cyathum gustum præbet. In Dei tabernaculo, id est in sancta Ecclesia positi, si per doctrinam sapientiae ministrare phialas minime potestis, in quantum pro divina largitate sufficitis, boni verbi cyathos date proximis vestris. Inquantum vos profecisse pensatis, etiam alios trahite, in via Dei habere socias desiderate. Si ad Deum tenditis, curate ne ad eum soli veniatis. Hinc enim scriptum est: Qui audi, dicat veni (Apoc. XXII, 17). Ut qui jam incorde vocem superni amoris acceperit, etiam foris proximis vocem reddat exhortationis. Et fortasse panem ut indigenlti porrigat eleemosynam non habet, sed majus est quod tribuere valet qui linguam habet. PIus est cnim verbi pabulo victuram in perpetuum mentem reficere, quam ventrem moriturae carnis pane terreno satiare. Nolite ergo, fratres, proximis vestris eleemosynam verbi subtrahere.