Latin
Book 3, Chapter 84
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 3.84
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job. hb. XXIV, num. 32). Klecti Dei semper districta Dei judicia super se metuunt, tunc tamen hæc vehementer pertimescunt, cum ad solvendum humanae conditionis debitum venientes, districto judici propinquare se cernunt, et fit tanto timor acrior, quanto et retributio aeterna vicinior. Crescit pavor vicina retributione justitiae, et urgente solutione carnis, quanto magis districtum judicium jamjamque cernitur, tanto vehementius formidatur. Et si ea quae sciuntnunquam se praetermisisse meminerunt, formidam tamen illa quae nesciunl; quia videlicet semetipsos dijudicare et comprehendere omnino non possunt, et urgente exitu, subtiliori terrentur metu. Unde Redemptor noster solutioni carnis appropinquansetmembrorumsuorumspeciemservans factus in agonia, coepit prolixius orare. Quid enim pro se ille cum agonia peteret, qui in terris positus cælestia cum potestate tnbuebat? Sed appropinquante morte, nostrae mentis in se certamen expressit, qui vim quamdam terroris et formidinis patimur, cum persolutionem carnis aeterno judicio propinquamus. Neque enim tunc cujuslibet anima immerito terretur, quando post pusillum hoc invenit quod in aeternum mutare non possit.