Latin
Book 3, Chapter 88
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 3.88
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. xi, num. 53, et lib. XXII, num. 38.) Sancti viri cum audientibus prodesse nequeunt, etiam despici tacentes volunt, ne de suae sapieotiae glorientur ostentatione. Cumque prudenter aliquid dicunt, non suam gloriam, sed auditorum vitam quaerunt. Cum vero conspiciunt quia vitam auditorum loquendo lucrari non possunt, tacendo scientiam suam abscondunt. Ad imitandum quippe vitam Domini quasi ad quoddam nobis propositum signum currimus, qui pro redemptione nostra moriens in cruce, tenebro is nostris mentibus lucem per lignum sicut lampas fudit. Hac nos lampade Joannes illuminari conspexerat, cum dicebat: Erat lux vera quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan, I, 9). Hujus lampadis flammas Herodies explorare voluit, cum ejus miracula videre concupivit, sicut scriptum est: Herodes, viso Jesu, gavisus est: erat enim ex 'nulto tempore cupiens videre eum, eo quod audisset multa de illo, et sperabat signum aliquodnbeo videre fieri; ubi et subditur: Interrogabat autem eutn multis sermonibus: at ipse nihil eirespondebat. Lampas quippe ante ejus oculos nullo radio lucis emicuit, quia ei qui se non pie sed curiose quæsierat, nil de se mirabile ostendit. Inquisitus itaque Dominus tacuit, exspectatus miracula exhibere contempsit, quia Herodem non profectum quærere, sed scientiam vel signa mirari velle perspexit. Sese igitur in occultis retinens, apud se eos quos exteriora quærere comperit, ingratos foris reliquit, magis eligens aperte a superbientibus despici, quam a non credentibus vacua voce laudari. Quia enim constanter tacuit, ab Herode derisus et despectus exivit, sicut scriptum est: Sprevit antem illum Herodes cum exercitu suo, et illusit indutum veste alba. Quod videlicet factum oportet nos audientes discere, ut quoties auditores nostri nostra nolunt quasi laudanda cognoscere, non autem sua perversa mutare, omnino taceamus, ne si ostentationis studio verbum Dei loquimur, et illorum culpa quae erat esse non desinat, et nostra quae non erat fiat.