# De Expositione Novi Testamenti 3.89

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Book 3, Chapter 89. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/3.89
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/3.89

(In exposit. B. Job, lib. XII, num. 5.) In Scriptura sacra, ligni nomine, aliqunndo crux, aliquando vir justus, aut injustus, aliquando vero incarnata Dei sapientia figuratur. Crux enim per lignum signatur, cum dicitur: Mittamus lignum in panem ejus (Jerem. XI, 19). Lignum quippe mittere in panem est dominico corpori crucem adhibere. Rursum ligni nomine vir justus, aut injustus exprimitur, sicut per propbetam Dominus dicit: Ego Dominus humiliavi lignum sublime, et exaltavi lignum humile Ezech. XVII, 24); quia juxta ejusdem Veritatis vocem: Omnis qui se exallat, humiliabitur, et qui se humiliat. exaltabitur (Luc. xiv, i! Rursum per lignum incarnata Dei Sapientia figuratur, sicut de ea scriptum est: Lignum vitæ est his qui apprehenderint eam (Prov. in, 18;. Et sicut ipsa ait. Si in viridi ligno hcec faciunt, in arido quid fiet (Luc. XXIII, 31)? Se enim lignum viride, et nos aridum lignum dixit, quoniam ipse vim divinitatis in se habuit, nos vero, qui puri homines sumus, lignum aridum sumus.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
