Latin
Book 3, Chapter 95
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 3.95
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. XIV, num. 58; lib. 1, in Job, num. 3.) Sancti apostoli in hoc Ecclesiae corpore quasi dentes idcirco sunt positi, ut vitam caroalium correptione mordeant, eamque a suæ pertinaciæ duritia confringant. Unde et primo apostolorum quasi denti in ejus corpore posito dicitur: tn et manduca (Act. x, 13), Sed dominicae passionis tempore isti dentes prae timore mortis amiserunt morsum correptionis, amiserunt fiduciam roboris, amiserunt efficaciam omnimodae operationis; ita ut duo ei illis ambulantes post ejus mortem et resurrectionem in via loquerentur ac dicerent: Nos sperabamus, quia ipse esset redemplurus Israel (Luc. XXIV, 2). Confabulabantur adhuc de Domino, sed jam in illo minime credebant; virtutem bonae operationis amiserant, et sola de illo confabulationis verba retinebant. Perdiderunt morsum correptionis, et habebant motum locutionis: confabulari noverant, sed prædicare jain eum aut mordere infidelium vitia formidabam. Sciendum est autem moris esse sacræ Scriptune ipsi qui scribunt sic de se in illa quasi de alus loquantur. Hinc Joannes dicit: Discipulus ille quam diligebat Jesus (Joan. xix, 26). Hinc Lucas ait quod ambularent duo ex discipulis in via, Cleophas et alius; quem profecto alium dum tam studiose tacuit, ut quidam dicunt, scipsum monstravit. ,