Latin
Book 3, Chapter 97
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 3.97
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. XII, num. 8; Regul. pastor. part. III, cap. 25.) Dominus et Redemptor noster quamvis occidi per passionem potuit, per resurrectionis tamen gloriam rursus ad vitae viriditatem venit: et per virtutem Dei exstincta caro illius ad vitam rediit; juxta quod scriptum est: Quem Deus suscitavit a mortuis (Act. iv, 10). Quia enim Deus Trinitas est, exstinctam carnem unigeniti filii sancta Trinitas, id est Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, resuscitavit. Resurrectionis vero suae solemnitate celebrata, quibusdam provectionum accessibus innotuit incorruptio corporis quod resumpsit. Luca quippe attestante didicimus quod quibusdam in monumento se quærentibus prius angelos misit, et rursum de se in via loquentibus ipse quidem, sed non cognoscendus, apparuit, qui post exhortationis moras se cognoscendum in fractione panis monstravit; ad extremum vero repente ingrediens, non solum se cognoscibilem, sed etiam palpabilcm præbuit. Praeterea eadem ipsa Veritas quæ repente quos vellet roborare potuisset, ut exemplum sequentibus darel, nc imperfecti praedicare præsumerent, ipso die quo cœlos ascendit, postquam plene discipulos de virtute prædicationis instruxit, illico adjunxit: Vos autem secUte in civitate, quoad usque induamini virtute ex alto (Luc. XXIV, 49). In civitate quippe consedemus, si inlra mentium nostrarum nos claustra constringimus, ne loquendo exterius evagerour; ut cum virtute divina perfecte induimur, tunc quasi a nobismetipsis foras etiam alios instruentes exeamus. Quia igitur infirma gestabant adhuc corda discipuli in cognitione tanti mysterii, fuerant ista dispensatione nutriendi, ut paulisper aliquid quærentes invenirent, invenientes crescerent, et crescentes cognita robustius tenerent. Illa igitur apostoloru:n debilitas, quae in morte Domini expavit et negavit, ei negando aruit, per resurrectionis ejus gloriam rursum ad fidem irruit; et praclicalione ejus ab apostolis per Gentes diffusa (quia Judæorum perfidia despecta fuit) quoniam occidi carne potuit. ex resurrectione illius multiplicati longe lateque fideles creverunt.