# De Expositione Novi Testamenti 3.99.1-18

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, 3.99.1 to 3.99.18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/3.99.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/3.99.1

(In exposit. B. Job, lib. XXIV, num 68, 74, 75.) Redemptor noster resurrectionem quam in se ostendit nobis promisit, et eam in nobis quandoque est facturus, quia sui capitis gloriam membra sequuntur. Sed erce resurrectionem audio, effectum tamen ejusdem resurrectionis exquiro. Credo namque quia resurrecturus sim, sed volo ut audiam qualis. Sciendum quippd mihi est utrum in quodam alio subtili fortasse, vel aereo, an in eo quo morior corpore resurgam. Sed si in aereo corpore surrexero, jam ego non ero qui resurgo. Nam quomodo est vera resurrectio, si vera e3se non poterit caro? Aperta ergo ralio suggeril quia si vera caro non fuerit, proculdubio resurreclio vera non erit. Haec enim recte resurrectio dici non potest ubi non resurgit quod cecidit. Credendum est igitur quia nequaquam sicut Eutycius Constantinopolitanæ urbis episcopus scripsit, corpus nostrum in illa resurrectionis gloria erit impalpabile, ventis aereque subtilius. In illa enim resurrectionis gloria erit corpus nostrum subtile quidem per effectum spiritualis potentiæ, sed palpabile per veritatem naturae. Unde etiam Redemptor noster dubitantibus de sua resurrectione discipulis ostendit manus et latus, palpanda ossa carnemque præbuit, dicens: Palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videlis habere. Qui cum eidem Eutycio, in Constantinopolitana urbe positus, hoc evangelicæ veritatis testimonium protulissem, ait: Idcirco hoc Dominus fecit ut dubitationem resurrectionis suæ de discipulorum cordibus amoveret. Cui inquam: Mira est res valde quam astruis, ut inde nobis dubietas surgat unde discipulorum corda a dubietate sanata sunt. Quid enim deterius dici potest quam ut hoc nobis de ejus carne vera dubium fiat, per quod discipuli ejus ad fidem ab omni sunt dubietale separati? Si enim hoc non habuisse astruitur quod ostendit, unde fides discipulis ejus confirmata est inde nostra destruitur.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
