# De Expositione Novi Testamenti 3.99.53-61

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, 3.99.53 to 3.99.61. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/3.99.53
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/3.99.53

Sed nos ista postponentes, et Redemptoris nostri post resurrectionem corpus palpabile veraciter credentes, fatemur carnem nostram post resurrectionem futuram, et eamdem, ei diversam: eamdem per naturam, diversam per gloriam, eamdem per veritatem, diversam per potentiam. Erit itaque spiritualis quia et incorruptibilis, erit palpabilis quia non amittet essentiam naturae veracis. Sunt autem plerique qui post resurrectionem extremum esse judicium verbotenus sciunt, sed agendo perverse testantur quia nesciunt. Qui enim hoc non formidat ut debet, necdum cognovit cum quanto turbine terroris adveniet. Si enim pensare tremenni pondus examinis nosset, irae diem utique timendo praecaveret, et animadversionis districtae sententiam priusquam appareat placaret. Vitari namque terror judicis nonnisi ante judicium potest, modo non cernitur, sed precibus plaeatur. Cum vero in illo tremendo examine sederit, et videri potest, et placari jam non potest, quia facta praevorum, quae diu sustinuit tacitus simul omnia reddet irratus. Unde necesse est nunc timere judicem cum necdum judicium exercet, cum diu mala sustinet, cum adhuc mala tolerat quae videt, ne cum semel manum in retributionem ultionis excusserit, tanto districtius in judicio feriat, quanto ante judicium diutius exspectat Jesus Christus Dominus noster, qui cum Parre et Spiritu sancto vivit et regoat per omnia saeculorum. Amen.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
