# De Expositione Novi Testamenti 4-2

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Book 4, Celi. XLIV. —Amen dico vobis, quia plorabitis, et flebitis vos, mundus autem ga…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/4-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/4-2

(In exposit. B. Job, lib. VI, num. 23.) Omnes qui Redemptoris nostri desideriis accensi prospera fugiunt, adversa patiuntur, cruciatus persequentium tolerant, seque ipsos per lamenta castigant, tanto sublimiorem in futuro leetitiam recipiunt, quanto nunc cunctis mundi gaudiis devote moriuntur. Hinc tst quod eadem Veritas dicit: Vos igitur nunc quidem tristitiam habetis: iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum et gaudium vestrum nemo tolleta vobis (Ibid., 22). Omnes enim qui nunc pro Dei amore desciciuntur, et pro eo temporaliter affliguntur, vera lætitia aeternaliter in coelesti gloria consolabuntur.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
