Latin
4.1 to 4.33
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 4.1-33
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. XXXI, num. 69; homil. 3, in Evang. ,n. 3; in exposit. B. Job, lib. xxxi, n. 70; nomil. 3, in Evang. ,n. 4; homil. 26, in Evang. ,n. 10, ordine sæpe inverso.) Fortis quisque prædicator cum certamen passionis sibi propinquare considerat, de exercitio virtutis exsultat; nec terretur pugnae periculo, quia victoriæ laetatur triumpho. Bpd si prædicator fortis gloriam passionis appetit, si discrimen mortis subire pro Domino laetus quaerit, quid est quod ipsi fortissimo praedicatori, qui ex robusto corde virtutem traxit in nomine, Petro Veritas dicit: Cum senueris, extendes manus tuas, et alias te cinget, et ducet quo non vis? Quomodo de passione gaudet qui cinctus ab alio ire quo ducitur non volet 9 Sed si pensamus qualiter animus appropinquante passione et mortis metu quatitur, et tamen de venturo regni præmio lætatur, intelligimus quomodo gloriosi certaminis subire periculum volens nolit; quia et in morte considerat quod tolerans paveat, et in fractu mortis aspicit quod appetans quaerat. Neque enim si plenissime Petrus nollet, pro Christo pati potuisset, sed martyrium, quod per infirmitatem carnis noluit, per virtutem spiritus amavit. Qui dum per carnem ad poenas trepidat, per spiritum ad gloriam exsultat; actumque est ut cruciatum martyrii nolendo voluisset, sicut nos quoque cum gaudium quærimus salutis, amarum poculum sumimus purga. 'ionis. Amaritudo quidem in poculo displicet, sed restituenda per amaritudinem salus placet. Videamus Paulum quomodo amet quod refugit, quomodo refugiat quod amat, ait enim: Desiderium habens dissolvi, et eum Christo esse: et mihi vivere Christus est, et mori lucrum (Philip, II. 23). Ht tamen dicit: Qui sumus in hoc habitaculo, ingemiscimus gravati, eo quod nolumus exspoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur quod mortale est a vita (II Cor. v, 4). Ecce et mori desiderat, et tamen exspoliari carne formidat.