# De Expositione Novi Testamenti 4.1.1-28

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, 4.1.1 to 4.1.28. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/4.1.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/4.1.1

(In exposit. B. Job. lib. XXIII, num. 35, 36; lib. XXIII, num. 7.) Deus Pater omnipotens Unigenitum consubstantialem sibi Filium genuit, sicut beato Job Heliu subtililer loquens, dicit: Semel loquitur Deus, it secundo idipsum non repetit (Job. XXXIII, 14). Hoc intelligi subtilius potest, quod Pater unigenitum consubstantiaLem sibi Filium genuit. Loqui enim Dei est verbum genisse. Semel autem loqui est Verbum aliud praeter Unigenitum non habere. Unde et apte subdilur: Et secundo idipsum non repetit: quia videlicet hoc ipsum Verbum, id est Filium, nonnisi unicum genuit. Hinc Joannes unum tantum Verbum expressit. Quod autem non ait: In principio fuit Verbum, sed erat, non videlicet præteritum absolute ponens, liquet omnibus, quia Deo tempus nec praeteritum congruit nec futurum. Tanto igitur in eo quodlibet tempus ponitur libere, quanto nullum licet vere. Neque enim quolibet poterat dici libere, si saltem unum diceretur proprie. Inde itaque dici in Deo tempus audacter quodlibet licet, unde in eo dici proprie nullum licet. Verbum namque Pater sine tempore genuit. Et quis digne fari queat illam ineffabilem nativitatem, quod de aeterno natus est coaeternus, quod existens ante saecula genuit aequalem, quod gignente natus posterior non est? Quae videlicet nos mirari possumus, sed inlucri minime valemus; illius vero nativitatis vim jam mirari posse aliquatenus videre est, sed quomodo videmus quod nequaquam comprehendimus? Est autem quod de carni usu trahere ad sensum spiritus debemus. Nam si quis in tenebris clausis oculis jaceat, et ante eum subitum lucei nae lumen erumpat, clausi ejus oculi ipso adventu luminis feriuntur ut patescant. Cur ergo turbati sunt si nihil clausi viderunt, nec tamen perfectum aliquid fuit quod videre clausi potuerunt? Nam si perfecte totum vidissent, cur aperti quaererent quod viderent? Sic itaque, sic sumus, cum de incomprehensibili nativitate intueri aliquid conamur- Eo ipso enim quod admirationis fulgore percutitur animus, et quasi videt quod videri non valet, velut in tenebris positus, vim lucis oculis clausis videt;

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
