# De Expositione Novi Testamenti 4.10

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Book 4, Chapter 10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/4.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/4.10

(Homil. 20, in Evang. a. i, 5.) Beati Joannis Baptistae case sponsam populi sanctam Ecclesiam credebant, qui hunc quia Christus esset existimabant. Sed ipse ait: Qui habet sponsam, pons us est: amicus autem Sponsi, qui stat el audit eum, gaudio gaudetpropter vocem Sponsi: hoc autem gaudium meum impletum est. Ac si diceret: Ego Sponsus non sum, sed amicus Sponsi sum. Nec propter vocem suam, sed in Sponsi voce gaudere se perhibebat, quia non ideo lætabantur in corde, quoniam humiliter a populis audiebatur loquens, sed quia ipse Veritatis vocem audiebat intus ut loqueretur foris. Quod bene gaudium impletum dicit, quia quisquis de sua voce gaudet, plenum gaudium non habet, a quo et subditur: Illum oportet crescere, me autem minui (Joan. III, 3i). Qua in re quærendum est in quo Christus crevit, in quo minutus estJoannes, nisiquodpopulus Joannis abstinentiam videns, remotum hunc ab hominibus esse conspiciens, eum esse Christum putaoat: Christum vero cum publicanis comedentem, inter peccatores ambulanlem intuens, eum non Christum, sed prophetam esse credebat. Sed dum per accessum temporis et Christus, qui propheta esse putabatur, Christus agnitus est, et Joannes, qui Cbristus esse credebatur propbeta esse innotuit, impletum fst quod de Christo suus præcursor prædixit: lllum oportet crescere, me autem minui. In aestimatione quippe populi, et Christus crevit quia agnitus sst quod erat, et Joannes decrevit quia cessavit dici quod non erat.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
