Latin
Book 4, Chapter 11
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 4.11
Unproofread scanNot analysed yet
(Regul. pastor. part. III, cap. 18). Pertinaces plus de se quam sint sentiunt, et idcirco alienis consiliis non quiescunt. Nisi enim meliores se cæteris ædtimarent, nequaquam cunctorum concilia suæ deliberalioni postponerent. Pertinicia quippe generatur ex superbia; pertinaces igitur elationem suæ cognitionis ignoscant, et semetipsos vincere studeant, ne dum aliorum rectis suasionibus foras superari despiciunt, intus a superbia captivi teneantur Solerter etiam aspiciant quia filius hominis, cui una semper cum Pati e voluntas est, ut exemplum nobis frangendi nostram voluntatem praeberet, dicit: Non quæro voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me Patris. Qui ut hujus adhuc virtutis gratiam commendaret, servaturum se hoc in extremo judicio præmisit, dicens: Non possum ego a meipso facere 9uidquam,sed sicut audio,judico. Qua itaque conscientia dedignatur homo alienae voluntatis acquiescere, quando Dei atque hominis filius cum virtutis suae gloriam venit ostendere, testatur sc non a semetipso judicare