# De Expositione Novi Testamenti 4.12

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Book 4, Chapter 12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/4.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/4.12

(Regul. pastor. part. I, cap. 3.)Ne temerare sacra regimina quisquis impar ust audeat, et per concupiscentiam culminis ducatum suspiciat perditionis, Jacobus pie prohibet, dicens: Nolite plures magistri fieri, fratres mei (Jac. III, 1). Hinc ipse Dei hominumque Med ator rognum percipere vitavit in terrisqui, supernorum spi ituum quoque scientiam sensumque transcendens, ante saecula regnat in cælis. Scriptum quippe t st: Jesuscum cognovisset, quiaventuri essent ut raperenteum, et facerent eum regem, fugit in montem ipse solus. Quis enim hominibus priucipari tam sine culpa potuisset, quam is qui nimirum hos regeret quos ipse rreaverat? Sed quoniam idcirco in carne apparuit ut non solum nos per passionem redimeret. verum etiam per conversationem doceret, exempli m se sequer tibus præbens, rex fieri noluit. Ad crucis vero patibulum sponte pervenit, oblatam gloriam culminis fug t, poenam probrosæ mortis appetiit, ut membra ejus videlicet discerent favores mundi ingere, terrores minime timere, pro veritate adversa diligere, prospera formidando declinare, quia et ista saepe per tumorem cor inquinant, et ilia per dolorem purgant: in istis se animus erigit, in illis autem, etiam qnando se erexerit, sternit; in istis sese homo obliviscitur, in illis vero ad sui memoriam nolens etiam coactusque revocatur.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
