Latin
Book 4, Chapter 14
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 4.14
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib XXXV, num. 12.) Obedienlia sola virtus est quae virtutes caeteras menti inserit insertasque custodit. Unde et primus homo praeceptum quod servaret accepit, cui si se vellet obediens subdere, ad aeternam beatitudinem sine labore perveniret. Hinc in Evangelio Veritas dicit: Eum qui venit ad me, non ejiciam foras: quia descendide cælo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me. Quid enim, si suam faceret, eos qui ad se veniunt repulisset? Quis autem nesciat quod voluntas Filii a Patris voluntate non discrepet? Sed quoniam primus homo, quia suam voluntatem facere voluit, a paradisi gaudio exivit secundus ad redemptionem hominum veniens, dum vuluntatem se Patris et non suam tacere ostendit, permanere not intus docuit. Cum igitur non suam, sed Patris voluntatem fecit, eos qui ad se veniunt foras non ejicit quia,dum exemplo suo nosobetientiae subjicit viam nobisagressionis claudit. Hinc rursum ait: Non possum ego a meipso facere quidquam, sed sicut audio, judico (Joan. v, 30). Nobis quippe obedienta usque ad mortem servanda praecipitur. Ipse autem si sicut audit, judicat, tunc quoque obedit cum judex venit. Ne igitur nobis usque ad praesentis vitae terminum obedientia laboriosa appareat, Redemptor noster indicat quia hanc etiam cum judex venerit servat. Non ergo mirum si peccator homo obedientiæ in praesentis vitae brevitate ce subjicit, quando hanc Mediator Dei et hominum et cumobedientesremunerat non relinquit.