Latin
Book 4, Chapter 150
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 4.150
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. IV, num. 31.) Sicut vera mors est qua anima separatur a Deo, ita umbra mortis est qua caro separatur ab anima. Mediator autem Dei et hominum solam pro nobis mortem carnis suscepit, et veram mortem delinquentium per umbram suae mortis delevit. Ad nos quippe venit qui in morte spiritus carnisque tenebamur; unam ad nos suam mortem detulit, et duas nostras quas repent solvit. Si enim ipse utramque susciperet, nos a nulla liberaret, sed unam misericorditer accepit, et utramque juste damnavit. Simplam suam duplae nostrae contulit, et duplam nostram moriens subegit. Unde et non immerito uno die in sepulcro et duabus noctibus jacuit, quia videlicet lucem suae simplae mortis tenebris duplæ nostrae mortis adjun-. xit. Qui ergo solam pro nobis mortem carnis accepit, umbram mortis pertulit, et a Dei oculis culpam quam fecimus abscondit. Ut igitur nos a morte carais et spiritus debitores eriperet, mortem carnis Dominus non debens solvit.