# De Expositione Novi Testamenti 4.16

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Book 4, Chapter 16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/4.16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/4.16

(In exposit. B. Job, lib. xiv, num. 33, 34; lib, I, num. 16.) Contra nosmetipsos corrigendos erigi debemus, ut, mala propria recognoscentes, districta nosmetipsos ullione paenitentiae feriamus, et nullis erga cogitationum illecebras blandimentis inclinantes, nequaquam nobis in peccatis parcamus. Qui si districte nostra prius in nobis mala insequimur, justum quoque est ut etiam contra aliena mala utiliter erigamur, ut ea quae in nobis punimus, etiam iu aliis redarguendo superemus. Sed hanc corrigendi erectionem mali in sciunt, quia sese relinquunt et bonos impetunt sibique se intra conscientiam suam mollitie adulationis blandae inclinantes, contra bonorum vitam districtione asperitatis eriguntur; semetipsos redarguendos relinquentes, alios districlis sententiis increpant. Qui vero semetipsum prius non judicat, quid in alio rectum judicet ignorat. Et si novit fortasse per auditum quod rectum judicate debeat, recte tamen aliena merita.judicare non valet, cui conscientia innocentiae propriæ nullam judicii regulam praebet. Hinc estenimquod quibusdam insidiantibus et puniendam adulteram deducentibus dicitur: Qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat; ad aliena quippe punienda peccata ibant, et sua reliquerant; revocantur itaque intus ad conscientiam, ut prius propria corrigant et tunc aliena reprehendant. Ordo quippe corrigendi iste est ut primum contra nos, et postmodum contra malos corrigendos erigamur, nam qui contra bonos erigitur, per superbiam inflatur. Considerandum est autem quod incarnatus Dominus simplicitalem cum rectitudine tenuit, quia nec in mansuetudine districtionem justitiae, nec rursum indistrictione justitiae virtutem mansuetudinis amisit. Unde cum quidam, ut praedictum est, adultera deducta hunc voluissent tentare, ut in culpam aut immansuetudinis aut injustitiæ laberetur, ad utraque respondit, dicens: Qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat. Dat simplicitatem mansuetudinis, qui sine peccato est: dat zelum justitiæ, primus in illam lapidem mittat. Plerumque autem nos cumjustitiae rectitudinem exsequimur, mansuetudinem relinquimus; et cum mansuetudinem servare cupimus, justitiæ rectitudinem declinamus.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
