# De Expositione Novi Testamenti 4.20

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Book 4, Chapter 20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/4.20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/4.20

(In exposit. B. Job, lib. XVIII, num. 72.) Æterna Dei sapientia ad redimendum genus humanum, non sanctos angelos, non justos homines misit, sed in manifestatione visionis per semetipsam venit. Nullus quippe angelorum, nullus justorum hominum missus est, ut humanum genus a culpa redimerctur, quia per Creatorem necesse erat ut creatura Dei liberaretur, sicut ipsa Veritas dicit: Si vos Filius liberaverit, vere liberi eritis. Quoniam igitur aeterna Dei sapientia, cum Patre manens per saecula, in finesaeculorumerat incarnanda, ad hoc hominesjusti et sancti sunt missi, ut in cordibus hominum viam huic sapientiae praedicando praepararent, qui nisi se servos hujus sapientiae cognoscerent, sancti nullatenus esse potuissent. Quia enim certum erat quod per accessum temporum deficientis saeculi languores excrescerent, actum est ut aeterna Dei sapientia per semetipsam in fine saeculorum veniret ad grandem hunc et nimiae infirmitatis aegrotum,id est per totum mundum jacens languidum genus humanum; ut transmissis prius prædicatoribus quasi quibusdam visitatoribus, tanto postmodum major fieret potentia medici, quanto magis morbus crevisset ægroti.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
