# De Expositione Novi Testamenti 4.23

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Book 4, Chapter 23. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/4.23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/4.23

(Homil. 1, lib. it, in Ezech., II. 16, et Homil. 14, lib. I, in Evang.,n. 5.) Semperoculos cordis ad exitum nostrum ponere, et meditari debemus sine cessatione, quando a praesenti vita exeamus, et ad aeterna gaudia pertingamns. Propter hoc quippe Patris Unigenitus est incarnatus, ut nos ad Ecclesiae sanctae fidem introducat, et ad speciem suae visionis educat. Unde loquitur, dicens: Si quis per me introierit, salvabitur, etingredietur, et egredietur, et pascua inveniet. Ingredietur videlicet ad fidem, egredietur vero a fide ad speciem, a credulitate ad contemplationem; pascua autem inveniet in aeterna refectione et satietate. Quisquis enim Dominum Jesum corde simplici sequitur, aeternae viriditatis pabulo nutritur. Quae autem sunt pascua nisi paradisi semper virentis æterna gaudia? Pascua namque electorum sunt vultus praesens Dei, qui dum sine defectu conapicitur, sine fine mens vitæ cibo satiatur. Propter hunc egressum nostrum, quem quotidie meditari mente debemus, de Redemptore nostro Paulus quoque loquitur, dicens: Ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est. Exeamus igitur ad eum extra castra, improperium ejus portantes: non enim, habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus (Hebr. XIII, 12).

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
