# De Expositione Novi Testamenti 4.24.1-21

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, 4.24.1 to 4.24.21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/4.24.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/4.24.1

(In exposit. B. Job, lib. xxiv, n. 2, 3, 4 et 5, aliquando inverso ordine.) Omne genus humanum inimica illa persuasio in culpæ contagio ab ipsa radice polluerat, nullusque erat qui apud Deum pro peccatoribus intercedens a peccato liber appareret, quoniam ex eadem massa editos aeque cunctos par reatus involverat. Proinde venit ad nos Unigenitus Patris: assumpsit ex nobis naturam, non perpetrans culpam. Sine peccato quippe debuit esse qui pro peccatoribus mtervenire potuisset, quia nimirum alienae pollutionis contagia non tergeret, si propria sustineret. Mediator itaque Dei et hominum, homo Christus Jesus intercedens pro peccatoribus, semetipsum justum hominem qui pro allis indulgentiam mereretur ostendit. Veniens itaque ad nos desuper medicus noster, tantisque nos inveniens languoribus pressos, quiddam nobis simile et quiddam contrarium apposuit. Ad homines quippe homo venit, sed ad peccatores justus.Concordavit nobis veritate naturae, sed discrepavit a nobis veritate justitiæ. Vitiosus enim homo corrigi non poterat, nisi per Deum; videri autem debuit qui corrigebat, ut praebendo imitationis formam, anteactae malitiae mutaret vitam. Sed videri ab homine nonpoterat; Deus homo factus est, ut videri potuisset. Justus igitur et invisibilis Deus apparuit, similis nobis homo visibilis, ut dum videretur ex simili, curaret ex justo; et dum veritate generis concordat conditioni, virtute artis obviaret aegritudini. In carne ergo veniens Dominus non culpam nostram ex vitio, non poenam ex necessitate suscepit, nulla enim peccati labe pollutus, reatus nostri teneri conditione non potuit, et ideo mortem nostram omni necessitate calcata, cum voluit, sponte suscepit. Nequaquam enim ita ut nos fuit natus, nec ita mortuus, nec ita resuscitatus. Non enim cooperante coitu, sed Spiritu sancto supervetiente, conceptus est; natus autem materna viscera, et fecunda exhibuit, et incorrupta servavit. Rursum nos omnes cum nolumus morimur, quia ad solvendae pænæ debitum culpae nostrae conditione coarctamur.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
