# De Expositione Novi Testamenti 4.26

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Book 4, Chapter 26. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/4.26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/4.26

fIn exposit. B. Job, lib. XXII, num. 31; hom. 26, in Evang., num. 6.) Dum pecca or quisque de vitio suo reprehensus sub defensionum et excusationum verbis fugit, dum non vult cognosoi quod fecit, non se Domino, sed sibi Dominum abscondit. Agit quippe ne omnia videntem videat, non autem ne ipse videatur. Qui contra cuique peccatori jam exordium illuminationis est humilitas confessionis, quia sibimetipsi jam parcere renuit qui malum non erubescit confiteri quod fecit, et qui defendendo acousari potuit, accusando se celerrime defendit. Unde et mortuo Lazaro qui mole magna premebatur nequaquam dicitur: Revivisce, sed veniforas. Ex qua videlicet resurrectione quae gesta in illius est corpore signatur qualiter nos resuscitemur in corde, cum videlicet mortuo dicitur: Veni foras; ut nimirum homo in peccato suo mortuus, et per molem malae consuetudinis jam sepultus, quia intra conscientiam suam absconsus jacet per nequiliam, a seipso foras exeat per confessionem. Mortuo enim Veni foras dicitur, ut ab excusatione et occultatione peccati ad accusationem suam ore proprio exire provocetur. Unde David propheta ab illa tanti mole facinoris reviviscens ad vocem Domini quasi foras exiit, dum per Nathan correctus quod fecerat accusavit. Post confessionem igitur ab his qui ligandi et solvendi auctoritatem susceperunt causae pensandae sunt, et tunc ligandi atque solvendi potestas exerceada. Videndum quippe quae culpa, aut quae sit poenitentia secuta post culpam, ut quos omnipotens Deus per compunctionis gratiam visitat, illos pastoris sententia absolvat. Tunc enim vera est absolutio præsidentis, cum arbitrium aeterni sequitur judicis. Quod bene praedicta quatriduani mortui resuscitatio illa significat, qui videlicet demonstrat quia prius mortuum Dominus vocavit et viviticavil, dicens: Lazare, veni foras; et postmodum is qui vivens egressus fuerata discipulis solusus est, sicut scriptum est: Cumque egressus esset qui fuerat ligatus institis, tunc dixit discipulis: Solvite eum, et sinite abire (Joan. XI, 45). Ecce illum discipuli jam viventem solvunt quem magister resuscita verat mortuum. Si enim discipuli Lazarum mortuum solverent, fetorem magis ostenderent quam virtutem. Ex qua consideratione intuendum est quod illos debemus per pastoralemauctoritatcm solvere quos auctorem nostrum cognoscimus per suscitantem gratiam vivificare. Quæ nimirum vivificatio ante operationem reclitudinis in ipsa jam cognoscitur confessione peccati. Unde et huic ipsi mortuo Lazaro nequaquam dicitur: Revivisce, sed veni foras. Omnis quippe peccator, dum culpam suam intra conscientiam abscondit, introrsus latet, in suis penetralibus occultatur; sed mortuus venit foras cum peccator nequitias suas sponte confitetur. Lazaro ergo dicitur: Veni foras. Ac si aperte cuilibet mortuo diceretur: Cum reatum tuum intra conscientiam tuam abscondis, foras per confessionnem egredere, qui apud te interius per negationem lates. Veniat itaque foras mortuus, id est culpam confiteatur peccator; venientem vero foras solvant discipuli, ut pastores Ecclesiae ei poenam debeant amovere quam meruit qui non erubuit confiteri quod fecit.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
