# De Expositione Novi Testamenti 4.27

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Book 4, Chapter 27. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/4.27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/4.27

(In exposit.B.Job, lib. XXVIII, n, 3, 4,5,7, 8).Cum per angelicem creaturam voluntatem suam Dominus indicat, aliquando eam verbis, aliquando imaginibus cordis oculis extensis, aliquando cœlestibus substantitis demonstrat. Verbis namque per angeium loquitur, cum nihil in imagine ostenditur, sed supernae verba locutionis audiuntur, dicente Domino: Pater, clarifica Filium tuum, ut et Filius tuus clarificet te: protinus respondetur: Et clarificavi, et iterum clarificabo. Neque enim Deus, qui sine tempore vi impulsionis intimæ clamat, in tempore per suam substantiam illam vocem edidit quam circumscriptam tempore per humana verba distinxit, sed nimirum de coelestibus loquens, verba sua quae audiri ab bominibus voluit rationali creatura administranteformavit. Aliquando imaginibus, cordis oculis extensis per angelos loquitur Deus, sicut Jacob subnixam coelo scalam dormiens vidit, sicut Petrus linteum reptilibus et quadrupedibus plenum in extasi raptus aspexit, qui nisi corporeis hæc oculis cerneret, in extasi non fuisset; sicut Paulo in visione noctis vir Macedo apparuit qui transire eum in Macedoniam rogavit. Aliquando coelestibus substantiis loquitur Deus, sicut baptizato Domino scriptum est, quia da nube vox sonuit, dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui (Matth. III, 17).

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
