# De Expositione Novi Testamenti 4.32.1-19

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, 4.32.1 to 4.32.19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/4.32.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/4.32.1

(In exposit. B. Job, lib. xx, num. i1; lib. XXII, in Job, num. 23.) Omnipotentis Dei nos esse discipulos sola custodia charitatis probat; virtutem quippe manuum sine charitate testatur prædicator egregius nihil valere, qui ait: Si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas,et sitradidero corpus meum, ita ut ardeam, charitatem autem non habeam,nihilprodest(lCor. XIII, 3). De haereticis quoque signa ac miracula facientibus, sed hic praemia afflictionis suæ et abstinentiae laudes, videlicet quas amant, recipientibus, Redemptoris voce dicitur: Multi dicent mihi in illa die: Domine, Domine,nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo dæmonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus? Et tunc confitebor illis, quia nunquam novi vos, discedite a me, qui operamini iniquitatem (Matth. VII, 22). Qua nimirum sententia quid datur intelligi, nisi ut in hominibus charitas et humilitas, non autem debeant virtutum signa venerari? Probatio quippe sanctitatis non est signa facere, sed unumquemque ut se diligere, de Deo autem vera, de proximo vero meliora quam de semetipso sentire. Nam quia vera virtus in amore est, non autem in ostensione miraculi, Veritas demonstrat, quae ait: In hoc cognoscent omnes, quia mei discipuli estis, si dilectionem habueritis ad invicem. Qui enim non ait, in hoc cognoscetur quia discipuli mei estis si signa feceritis, sed ait: Si dilectionem habueritis ad invicem, aperte indicat quia veros Dei famulos non miracula sed sola charitas probat. Testimonium ergo superni discipulatus est donum supernae dilectionis, Quae nimirum dilectio si cor nostrum vcraciter replet, duobus modis ostendi solet, scilicet si et amicos in Deo, et inimicos diligimus propter Deum. Sed sciendum est quia inimici dilectio tunc veraciter custoditur, cum nec de profectu addicimur, nec de ruina illius laetamur.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
