# De Expositione Novi Testamenti 4.33

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Book 4, Chapter 33. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/4.33
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/4.33

(In exposit. B. Job, lib. IV, num. 76; lib. II, in Ezech., hom. it num. 6.) Quoniam electis Dei in hac vita discretio operum, in alia quoque vita erit proculdubio discretio dignitatum, ut quo hic alius alium merito superat, illic alius alium retributione præcellat. Et licet dignitas eadem omnibus non sit; una tamen erit omnibus vita beatitudinis, unde in Evangelio ipsa Veritas dicit: In domo Patris mei mansiones multæ sunt. Si enim dispar retributio in illa beatitudine aeterna non esset, una potius mansio quam multae essent. Multæ ergo mansiones sunt, in quibus distincti bonorum ordines, et propter meritorum consorlium communiter lætentur. Illi quippe qui diversis horis in vincam ducti venerunt, licet non aeque laborassent, eumdem tamen aeque cuncti denanum perceperunt. Qua itaque ratione conveniunt mansiones multe cum uno denario, nisi quia diversae quidem beatorum civium dignitates erunt, sed tamen una requies æternæ retributionis? Nam si disparerit retributionis qualitas quam opera diversa consequentur, una tamen est beatitudo quam illic percipient qui in multis mansionibus distinguuntur; et si dispar erit meritum singularum, non erit diversitas gaudiorum, quia etsi alter minus, et alius amplius exsultat, omnes tamen unum gaudium de Conditoris sui visione laetificat, et una cunctis est beatitudo, laetitiae,quamvisnon una sitomnibus sublimitas vitae. In domo igitur Patris sui mansiones multas esse Veritas dicit, quia in illa beatitudinis vita non dispari unusquisque juxta dispar meritum locum disparem percipit, sed ejusdem disparilitatis damna. non sentit, quia tantum sibi quantum perceperit sufficit. In eisdem namque multis mansionibus erit aliquo modo ipsa retributionum diversitas concors, quia tanta vis amoris in ille pace nos sociat, ut quod in se quisque non acceperit haec se accepisse in alio exsultet; quas bene Paulus mansiones juxta merita distributas insinuat, cum ait: Alia claritas lunæ, et alia claritas stellarum: stella enim a stella differt in claritate (I Cor. xv, 41).

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
