Latin
Book 4, Chapter 34
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 4.34
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. v, num. 50.) Aspiratio sancti Spiritus humanam mentem tangendo sublevat, et temporales cogitationes deprimens, aeternis hanc desideriis inflammat, ut nihil ei jam nisi quae superna sunt libeat, et cuncta quæ inferius de humana perstrepunt corruptione contemnat. Unde et Veritatis voce dicitur: Ego rogabo Patrem, et alium Paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in æternum. Spiritum veritatis quem mundus non potest accipere, Sicut enim isdem Paraclitus, id est post Mediatoris ascensum alius humani generis consolalor, in semetipso invisibilis est, ita omnem quem repleverit, ad desideranda invisibilia accendit; et quoniam mundana corda sola visibilia diligunt, hunc mundus non accipit, quia ad diligenda invisibilia nonassurgit. Sæculares enim mentes quanto se foras per desideria dilatant, tanto ad receptionem illius sinum cordis angustant. Valde quippe pauci in humano genere inveniuntur, qui a desideriorum carnalium sorde purgati, ad perceptionem sancti Spiritus ipsa hac purgatione dilatentur.