Latin
Book 4, Chapter 38
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 4.38
Unproofread scanNot analysed yet
(Regul. pastor. part. III, cap. 22.) Sollicite pacati debent curare ne dum plus quam necesse est pacem quam possident amant, ad perpetuam pervenire non appetant. Plerumque enim gravius intentionem mentium rerum tranquillitas tentat, ut quo non sunt molesta quae obtinent, eo minus amabilia fiant quae vacant, et quo delectant praesentia, eo non inquirant aeterna. Unde et persemetipsam Veritasloquens,cum terrenam pacem a superna distingueret, et ad venturam discipulos ex praesenti provocaret. ait: Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis: relinquo silicet transitoriam, do mansuram. Si ergo cor in eam quae relicta est figitur, numquam ad illam quae danda est pervenitur. Pax igitur praesens ita tenenda est, ut et diligi debeat et contemni, ne si immoderate diligitur, diligentis animus in culpa capiatur.