# De Expositione Novi Testamenti 4.39.1-14

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, 4.39.1 to 4.39.14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/4.39.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/4.39.1

(Homil. 39, in Evang., n. 8,9,10.) Maligni spiritus non solum ingredientibus perversorum animabus opera sua requirunt, ut eas ad tormenta trahant, verum ad electos quoque veniunt, et suum in illis aJiquid requirunt, si praevaleant. Unus autem in hominibus exstitit, qui ante passionem suam libera voce dixit: Jam non multa loquar vobiscum: Venit ' enim princeps hujus mundi, et in me non habet quidquam. Quia enim hunc mortalem hominem vidit, suum in illo mundi princeps al quid invenire se posse credidit. Sed sine ullo peccato a mundi corruptione exiit, qui sine peccato in mundum venit, hoc de se contra mundi principem nullus dicere potuit. Nam cum propheta dicat: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea (Psal. L, 7): nemo sine culpa In mundo potuit esse qui in mundum venit cum culpa. Constat enim quia omnes qui de carnis delectatione concepti sunt, in eorum procul dubio vel actione, vel locutione, vel cogitat one, aliquid suum princeps mundi hujus habuit. Sed idcirco illos vel post capere, vel prius tenere non potuit, quoniam eos ille a debitis suis eripuit, qui pro nobis sine debito mortis debitum solvit, ut Dos ideo sub jure hostis nostri debita nostra non teneant, quia pro nobis Mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus gratuito reddidit quod non debe-I bat. Qui enim pro nobis mortem carnis indebitam reddidit, nos a debita animaemorteliberavit. Ait ergo: Venit enim princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam. Unde curandum nobis est, et cummagnis quotidie fletibus cogitandum, quam rapidus, quam terribilis sua in nobis opera requirens, in die nostri exitus princeps hujusmundi veniat; si etiam ad Deum carne morientem venit, et in illoaliquid quaesivit, in quo nihil invenire potuit, quid itaque nos miseri dicturi, quid acturi sumus, qui innumera mala commissimus?

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
