Latin
Book 4, Chapter 4
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 4.4
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. XXXIII, num. 32.) Uneginitus Dei Filius ad redemptionem nostram veniens, et suos contra mundi superbiam praedicatores mittens, relictis sapientibus, insipientes, relectis fortibus debiles, relictis divitibus pauperes elegit, et praedicatores infirmos abjectosque, qui potentes quosque et fideles populos colligerent, habere studuit. Hinc est quod Nathanaelem laudat, nec tamen in sorte praedicantium numerat, quia ad praedicandum eum tales venire debuerant qui de laude propria nil haeant, ut tanto solidius veritatis cognosceretur esse quod agerent, quanto et aperte cerneretur quia ad hoc agendum per se idonei non fuissent. Ut ergo mira potentia per praedicatorum linguas claresceret, prius mirabilius actum est ut eorumdem praedicantium meritura nullum esset. Quod autem Nathanaeli dicenti, unde me nosti? respondit Jesus: Priusquam te Philippus vocaret, cum esses sub ficu, vidi te (Ibid. v. 48); sciendum quod videre ibi ponitur pro eligere. Sub ficu vidite, id est positum te sub umbra Legis elegi.