# De Expositione Novi Testamenti 4.41

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Book 4, Chapter 41. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/4.41
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/4.41

(In exposit. B. Job, lib. XXVII, num. 28). Amicus Veritatis est rectae amator actionis. Unde et ipsa Ve. ritas discipulis dicit: Vos amicimei estis, si feceritis quæ ego praecipio vobis. Amicus quippe animi custos dicitur. Unde et non immerito qui custodire voluntatem Dei in praeceptis illius nititur ejus amicus vocatur. Hinc est quod rursum eisdem discipulis Veritas dicit: Vos autem dixi amicos: quia omnia quæcunque audivi a Patre meo, nota feci vobis (Ibid., 15).

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
