# De Expositione Novi Testamenti 4.45

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Book 4, Chapter 45. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/4.45
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/4.45

(Homil. 27, in Evang., n. 6, 7.) Si omne quod petimus in nomine Filii dat nobis Pater quid est quod Paulus ter Dominum rogavit, et cxaudiri non rueruit, Med dictum est illi: Sufficit tibi gratia mea: nam virtusin in firmitate perficitur (11 Cor. xn, 9)? Nunquid ille tam egregiuspraedicatorin Filii nominenon petiit? Quare autem non accepit quod petiit? Quomodo ergo verum est quia quidquid petierimus in nomine Filii dat nobis Pater, si auferri a seangelum Satanae petiit Apostolus in nomine Filii, et tamen quod petiit non accepit? Sed quia nomen Filii Jesus est, Jesus autem Salvator, vel etiam Salutaris dicitur, ille ergo in nomine Salvatoris petit quid illud petit quod ad veram salutem pertinet. Nam si id quod non expedit petitur non in nomine Jesu petitur Pater. Unde et eisdem apostolis adhuc infirmantibus Dominus dicit: Usque modo non petistis quidquam in nomine meo. Ac si aperte diceretur: Non petistis in nomine Salvatoris qui salutem aeternam quaerere nescitis. Hinc est quod et Paulus non exauditur, quia non ei proderat ad salutem si a tentatione liberaretur. Cum ergo, fratres charissimi, convenitis ad ecclesiam, pensate, quaeso, petitiones vestras; videte si in nornioe Jesu petitis, id est si gaudia salutis ætemæ postulatis. In domo enim Jeau Jesum non quaeritis, si in aeternitatis templo importune pro temporalibus oratis. Et quidem cum hæc desunt, ab omnipotente Deo petenda sunt; sed meminisse continuo debemus quoti ex manoato ejusdem nostrisHedemptorisaccepimus: Quærite pri. mum regnum Dei, et justitiam ejus et hæcomnia adjicientur vobi (Matth. VI, 33). Et hæc itaque ab Jesu petere non est errare, si tamen non nimie petantur.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
