# De Expositione Novi Testamenti 4.46

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Book 4, Chapter 46. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/4.46
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/4.46

(In exposit. B. Job, lib. XXX, num. 17.) Infirmitati nostrae Dominus non aperta specie majestatis suae, sed prædicatorum suorum loquitur voce, et corda adhuc carnalia carnis lingua pulsat, ut tanto facilius insuela percipiant, quanto ea per sonitum consuetae vocis audiunt. At postquam per mortem in pulverem caro resolvetur, et per resurrectionem pulvis animabitur, tunc de Deo audire verba non quaeremus, quia unum ipsum quod implet omnia jam perspeciem Dei Verbum videbimus, et ultra a doctoribus vitaepraedicationem aceipere non requiremus; tunc quippe implebitur quod per Jeremiam Dominus dicit: Non docebit ultra vir proximum suum, et virpatrem suum, dicens: Cognosce Dominum; omnes enim cognoscent mea minimo eorum usque ad macimum, dixit Dominus (Jerem. xxxi, 34). Cum ergo nobis post resurrectionem Dominus ostendetur per speciem, tunc semetipsum quomodo omnibus creaturis praesit nobis insinuabit; ac tunc detersa nostre mentis caligine, clara se visione manifestabit, et tunc implebitur quod in Evangelio dicit ipsa Veritas: Venit hora cum jam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de Patre annuntiabo vobis. Filius enim de Patre palam annuntiat quia per hoc quod Verbum est ex natura nos divinitatis illustrat. Palam itaque de Patre annuntiare se asserit, quia per patefactam tunc majestatis suae speciem, et quomodo ipse Genitori non impar oriatur, et quomodo utrorumque Spiritus utrique coaeternus procedat ostendit. Aperte namque tunc videbimus quomodo is qui oriundus est ei de quo oritur subsequcns non est, quomodo is qui per processionem prodacitur a proferentibus non præitur. Aperte tunc videhimus quomodo et unum divisibiliter tria sint, et indivisibiliter tria unum.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
