Latin
Book 4, Chapter 47
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 4.47
Unproofread scanNot analysed yet
(ln exposit. B. Job, lib. XVIII, num. 17.) Quamincomprehensibilis sit et inconsiderabilis illa magnitudo qua in secunda Dominus ostensione venturus est, bene utrumque perpendimus, si primi adventuspondera sollicita consideratione pensamus. Certe ut nos a morte redimeret, mori Dominus venit, et defectum carnis nostræ in suo corpore pœnasque toleravit, qui priusquam ad crucis patibulum perveniret, tenent, conspui, illudi, alapis cædisse pertulit. Ecce ad quanta venire pronter nos probra consensit et tamen priusquam se teneri permitteret, persecutores suos requisivit, dicens: Quem quæritis? Cui illico responderunt: Jesum Nazarenum Quibus cum repente diceret: Eo sum, vocem solummodo milissimæ responsionis edidit, et armatos persecutores suos protinus in terram stravit. Quid ergo facturus est cum judicaturus venerit qui in una voce hostes suos pereculit, etiam cum judicandus venit? quod est illud judicium quod immortalis exerit qui in una voco ferri inoriturus non potuit? Qui ejus iram tolerat cujus et ipsa non potuit mansuetudo tolerari? Nemo quippe oelsitudinis ejus terrorem ferre poterit, cura adventus secundi potentia per ignem judicium exercens, in suæ potestatis majestate canduerit.