Latin
4.48 to 4.65
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 4.48-2-65
Unproofread scanNot analysed yet
Despiciamus cuncta praesentia, nulla etenim sunt in hoc mundo quae transire possunt. Turpe sit diligere quod constat critius perire. Non nos terrenarum rerum amor superet, non superbia inflet, non ira dilaniet, non luxuria pollunt, non invidia consumat. Amore nostro, fratres charissimi, Redemptor noster occubuit, et nos amore ejus discamus vincere nosmetipsos. Quod si perfecte agimus, non solum imminentes poenas evadimus, verum etiam cum beato Petro et caeteris martyribus communi gloria remuneramur. Nam quamvis occasio desit persecutionis, habet tamen pax nostra martyrium suum, quia etsi carnis colla ferro non subdimus, spiritali tamen gladio carnalia desideria in mente trucidams. Vitam igitur vestram, fratres, moresque componite: is qui mitis resurrexit ex morte, quam districtus in judicio veniet praevidete. Certe in die tremendi examinis sui cum angelis, cum archangelis, cum Thronis et dominationibus, cum principatibus et potestatibus apparebit, coelis ac terris ardentibus, cunctis videlicet elementis in sui obsequii terrore commotis. Hunc ergo tanti pavo is judicem ante oculos ponite, hunc venturum timete, ut bunc cum venerit, non timidi sed securi videatis. Timendus est enim ne timeatur; terror ejus nos ad usum bonæ operationis exerceat, metus illius vitam nostram a pravitate compescat. Mihi, fratres, credite, quia tanto tunc erimus securi de ejus sententia, quanto nunc esse satagimus suspecti de culpa. Si autem tanta cum pertimescitur judicium cujuslibet potentis qui futurus est post hominem vermis, post vermem abjectissimus pulvis, qua intentione cogilandum est, qua formidine providendum tantae judicium majestatis? Hoc ergo, fratres charissimi, tota intentione pertimescite, hoc apud vos sollicita mente cogitate. Ecce solemnia dominic. resurreclionis annue agimus, sed ita vivendum est nobis, ut ad æterna pervenire festa mereamur. Transeunt enim cuncta quae temporaliter celebrantur festiva. Curate, qui his solemnitatibus interestis, ne ab æterna solemnitate separemini.