Latin
Book 4, Chapter 49
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 4.49
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. xxu, n. 40 et 41.) In hac vita qui nulla prospera appetit, nulla adversa procui dubio pertimescit: et nequaquam lerret illum exterius numerus hominum, quem non devaslat interius turba vitiorum. Unde Redemptor noster ad multitudinem nimiam non expavit, qui persecutores suos cum gladiis et fustibus venientes una tantum responsione perculit, dicens: Ego sum (Joan. LVIII, 7). Ipsum etiam contemptus et despectio propinquorum non terruit, qui nos ab aeternis suppliciis liberans in facie palmas aequanimiter accepit. Ipse tacuit, et qui esset non ostendit, qui sub ipsa jam hora passionis cum humanitatis infirma pateretur, divinitatis potentiam exercere noluit. Mediator quippe Dei et hominum qui esset apparuisset, si cum teneretur ut homo majestatis suae potentiam voluisset ostendere, et per divinitatis magnitudinem susceptae carnis infirma transire; ut enim apertius homo mori posset, Deus mansit occultus: Quia si cognovissent, nunquam Dominum gloriæ crucifixissent (I Cor. II, 8). Requisitus corpus passioni obtulit, quod pro electis assumpserat,et resistenlibus noluit demonstrare quod erat. Intirmitatem persecutoribus suis prodidit, potentiam vero suae majestatis et divinitatis occultavit.