Latin
Book 4, Chapter 55
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 4.55
Unproofread scanNot analysed yet
In exposit. B. Job, lib. xxx, num. 26.) Post Domini passionem apostoli pro mentis teneritudine et formidinis infirmitate, clausis foribus residebant. Cum enim nequaquam contra membra diaboli in voce liberæ praedicationis exsurgerent, et necdum post passionem Domini, sancti Spiritus infusione solidati, Redemptorum suum auctoritate firma praedicarent, adhuc contra adversarios suos quasi in antris insidiabantur. Clausis quippe foribus, quasi in quibusdam abditis specubus suis catuli rapturi mundum cubabant, ut animarum praedam postmodum præsumentesdiriperent, de quibus tunc certum est quod mundi impetum etiam sibimetipsis latendo formidarent. Illis foribus clausis, isti catuli mortem nostrae mortis insidiati quaesierunt, ut culpam interficerent, omnemque in nobis peccati vitam necarenL Horum primo illi esurienti catulo, sed jam valenti, ostensa per linteum gentilitate, quasi monstrata præda dicitur: Macta et manduca (Act. x, 13): his catulis velut adhuc infirmis, ut in antris cubare de. beant jubetur, cum eis voce dominica dicitur: Sedete hic in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto (Luc. XXIV, 49.) Apostoli enim recte catuli sanctae Ecclesiae vocari possunt, qui in Ecclesia editi adversantem mundum ore et praedicatione sua rapuerunt.