Latin
4.57.23 to 4.57.39
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 4.57.23-39
Unproofread scanNot analysed yet
Paecua namque electorum sunt vultus praesens Dei, qui dum sine delectu conspicitur, sine fine mens cibo satiatur. In istis pascuis de aeternitatis satietate lætati sunt quique jam laqueos voluptuosae temporalitatis evaserunt. Ibi hymnidici angelorum chori, ibi societas supernorum civium, ibi dulcis solemnitas a peregrinationis hujus tristi labore redeuntium. ibi providi prophetarum chori, ibi judex apostolorum numerus, ibi innumerabilium martyrum victor exercitus, tanto illic Jaetior, quanto hic durius afflictus, ibi confessorum constantia præmii sui perceplione consolata, ibi fideles viri, quos a virilitatis suæ robore voluptas saeculi non potuit emollire. ibi sanctae mulieres quae cum saeculo et sexum vicerunt, ibi pueri qui hic annos suos moribus transcenderunt, ibi senes quos hic et aetas debiles reddidit, et virtus operis non reliquit. Quæramus ergo, fratres, haec pascua, in quibus cum tantorum civium solemnitate gaudeamus, ipsa nos laetantium festivitas invitet. Ecce in coelestibus electorum civium laetitia agitur, de se vicissim omnes in suo conventu gralulantur, et tamen nos ab amore æternitatis tepidi, nullo desiderio ardemus, interesse tantae solemnitati non quaerimus, privamur gaudiis, et laeti sumus. Accendamus igitur animum, tratres; recalescat fides inud quod credidit; inardescant ad superna desideria nostra; et sic amare jam ire est. Ab internae solemnitatis gaudio nulla nos ad versitas revocet, nulla nos prosperitas blandiens seducat. Toto ergo desiderio ad supernam patriam animus anhelel; nihil in hoc mundo appetat quod constat quia citius relinquat; ut si cælestis Pastoris veraciter oves sumus, quoniam in vitæ delectatione non figimur, aeternis pascuis in perventione satiemur. Hæc ergo, fratres, nobiscum agamus, septiformis sancti Spiritus gratia repleri desideremus, quid nos in futurum sequi possit ex prae enti perpendamus. Pensemus si sancto Spiritu pleni sumus, et sic noscimus si ad aeternae pascua refectionis, si ad illud ultimum convivium pervenire valeamus.